9 And when he had opened the fifth seal, I saw under the altar the souls of them that were slain for the word of God, and for the testimony which they held:
10 And they cried with a loud voice, saying, How long, O Lord, holy and true, dost thou not judge and avenge our blood on them that dwell on the earth?
11 And white robes were given unto every one of them; and it was said unto them, that they should rest yet for a little season, until their fellowservants also and their brethren, that should be killed as they were, should be fulfilled.
2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :
3Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
4Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :
5Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
9Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
11Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.
14Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
15Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
16dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
17Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.
18Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.
20Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
21et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
22Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
23Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
24Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
26Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
27Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
28Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.
29Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :
32Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
34Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.
36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
39Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
40Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.