1Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
2Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
3urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
4quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
5Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
6De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
7id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
9 Ait Dominus ad Moysen :
10Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
11decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
12in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
13De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
14tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
15tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
17Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
19Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
21aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
22Quod si fortuitu, et absque odio
23et inimicitiis quidquam horum fecerit,
24et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :
25liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
27fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
28Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
30 Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
31Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
32Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
33ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.