1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :
5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.
9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
10 Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
29 Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.
35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
37Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
43Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.