9 And when he had opened the fifth seal, I saw under the altar the souls of them that were slain for the word of God, and for the testimony which they held:
10 And they cried with a loud voice, saying, How long, O Lord, holy and true, dost thou not judge and avenge our blood on them that dwell on the earth?
11 And white robes were given unto every one of them; and it was said unto them, that they should rest yet for a little season, until their fellowservants also and their brethren, that should be killed as they were, should be fulfilled.
1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
5 Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.
6 Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?
7 Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :
9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
12 Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :
13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15 Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.
16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : hæc est, quæ non habebat requirentem.
18 Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :
19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.
24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.