1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :
2obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4Ait autem Dominus ad Moysen :
5Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
6Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
8Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :
15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
16hircumque pro peccato :
17et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
18Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
19acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :
21bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
22hircumque pro peccato :
23et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
24Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
25obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
26mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
27bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
28hircumque pro peccato :
29et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
30Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
31obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
32mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
33bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
34hircumque pro peccato :
35et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
37obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
38mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
39bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
40hircumque pro peccato :
41et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
43obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
44mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
45bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
46hircumque pro peccato :
47et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
48Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
49obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
50mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
51bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
52hircumque pro peccato :
53et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
55obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
56mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
57bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
58hircumque pro peccato :
59et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
61obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
62et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
63bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
64hircumque pro peccato :
65et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
67obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
68mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
69bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
70hircumque pro peccato :
71et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
73obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
74mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
75bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
76hircumque pro peccato :
77et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
79obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :
80mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
81bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
82hircumque pro peccato :
83et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :
85ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :
86mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :
87boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.
88In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.