1Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
4et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
5et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
6At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
9Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
16Si quis habet aures audiendi, audiat.
17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,